05 Livros Cristãos que eu Recomendo
Inter gravissimas pastoralis officii nostri curas, ea postrema non est, ut quae a sacro Tridentino concilio Sedi Apostolicae reservata sunt, illa ad finem optatum, Deo adjutore, perducantur.
1. Sane eiusdem concilii patres, cum ad reliquas cogitationes breviarii quoque curam adiungerent, tempore tamen exclusi, rem totam ex ipsius concilii decreto ad auctoritatem et iudicium Romani Pontificis retulerunt.
2. Duo autem breviario praecipue continentur, quorum unum preces laudesque divinas festis profestisque diebus persolvendas complectitur, alterum pertinet ad annuos Paschae festorumque ex eo pendentium recursus, solis et lunae motu metiendos.
3. Atque illud quidem felicis recordationis Pius V, praedecessor noster, absolvendum curavit atque edidit.
4. Hoc vero, quod nimirum exigit legitimam kalendarii restitutionem, iamdiu a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris et saepius tentatum est; verum absolvi et ad exitum perduci ad hoc usque tempus non potuit, quod rationes emendandi kalendarii, quae a coelestium motuum peritis proponebantur, propter magnas et fere inextricabiles difficultates, quas huiusmodi emendatio semper habuit, neque perennes erant, neque antiquos ecclesiasticos ritus incolumes (quod in primis hac in re curandum erat) servabant.
5. Dum itaque nos quoque, credita nobis licet indignis, a Deo dispensatione freti, in hac cogitatione curaque versaremur, allatus est nobis liber a dilecto filio Antonio Lilio, artium et medicinae doctore, quem quondam Aloysius eius germanus frater conscripserat, in quo per novum quemdam epactarum cyclum ab eo excogitatum, et ad certam ipsius aurei numeri normam directum, atque ad quamcumque anni solaris magnitudinem accommodatum, omnia quae in kalendario collapsa sunt, constanti ratione et saeculis omnibus duratura, sic restitui posse ostendit ut kalendarium ipsum nulli umquam mutationi in posterum expositum esse videatur. Novam hanc restituendi kalendarii rationem, exiguo volumine comprehensam, ad christianos principes celebrioresque universitates paucos ante annos misimus, ut res quae omnium communis est, communi etiam omnium consilio perficeretur; illi cum, quod maxime optabamus, concordes respondissent, eorum nos omnium consensione adducti, viros ad kalendarii emendationem adhibuimus in alma Urbe harum rerum peritissimos, quos longe ante ex primariis christiani orbis nationibus delegeramus. Ii cum multum temporis et diligentiae ad eam lucubrationem adhibuissent, et cyclos tam veterum quam recentiorum undique conquisitos ac diligentissime perpensos inter se contulissent, suo et doctorum hominum, qui de ea re scripserunt, iudicio, hunc, prae ceteris, elegerunt epactarum cyclum, cui nonnulla etiam adiecerunt, quae ex accurata circumspectione visa sunt ad kalendarii perfectionem maxime pertinere.
6. Considerantes igitur nos, ad rectam paschalis festi celebrationem iuxta sanctorum Patrum ac veterum Romanorum Pontificum, praesertim Pii et Victoris primorum, necnon magni illius oecumenici concilii Nicaeni et aliorum sanctiones, tria necessaria coniungenda et statuenda esse; primum, certam verni aequinoctii sedem; deinde rectam positionem XIV lunae primi mensis, quae vel in ipsum aequinoctii diem incidit, vel ei proxime succedit; postremo primum quemque diem dominicum, qui eamdem XIV lunam sequitur; curavimus non solum aequinoctium vernum in pristinam sedem, a qua iam a concilio Nicaeno decem circiter diebus recessit, restituendum, et XIV paschalem suo in loco, a quo quatuor et eo amplius dies hoc tempore distat, reponendam, sed viam quoque tradendam et rationem, qua cavetur, ut in posterum aequinoctium et XIV luna a propriis sedibus nunquam dimoveantur.
7. Quo igitur vernum aequinoctium, quod a patribus concilii Nicaeni ad XII kalendas aprilis fuit constitutum, ad eamdem sedem restituatur, praecipimus et mandamus ut de mense octobris anni MDLXXXII decem dies inclusive a tertia nonarum usque ad pridie idus eximantur, et dies, qui festum S. Francisci IV nonas celebrari solitum sequitur, dicatur idus octobris, atque in eo celebretur festum Ss. Dionysii, Rustici et Eleutherii martyrum, cum commemoratione S. Marci Papae et confessoris, et Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apulei martyrum; septimodecimo vero kalendas novembris, qui dies proxime sequitur, celebretur festum S. Callisti Papae et martyris; deinde XVI kalendas novembris fiat officium et missa de dominica XVIII post Pentecostem, mutata littera dominicali G in C; quintodecimo denique kalendas novembris dies festus agatur S. Lucae evangelistae, a quo reliqui deinceps agantur festi dies, prout sunt in kalendario descripti.
8. Ne vero ex hac nostra decem dierum subtractione, alicui, quod ad annuas vel menstruas praestationes pertinet, praeiudicium fiat, partes iudicum erunt in controversis, quae super hoc exortae fuerint, dictae subtractionis rationem habere, addendo alios X dies in fine cuiuslibet praestationis.
9. Deinde, ne in posterum a XII kalendas aprilis aequinoctium recedat, statuimus bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis; qui, quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse volumus annum MDC, post eum tamen qui deinceps consequentur centesimi non omnes bissextiles sint, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigantur, quartus vero quisque centesimus bissextilis sit, ita ut annus MDCC, MDCCC, MDCCCC bissextiles non sint. Anno vero MM, more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies XXIX continente, idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservetur.
10. Quo item XIV paschalis recte inveniatur, itemque dies lunae, iuxta antiquum Ecclesiae morem ex Martyrologio singulis diebus ediscendi, fideli populo vere proponantur, statuimus ut, amoto aureo numero de kalendario, in eius locum substituatur cyclus epactarum; qui ad certam (uti diximus) aurei numeri normam directus, efficit ut novilunium et XIV paschalis vera loca semper retineant. Idque manifeste apparet ex nostri explicatione kalendarii, in quo descriptae sunt etiam tabulae paschales secundum priscum Ecclesiae ritum, quo certius et facilius sacrosanctum Pascha inveniri possit.
11. Postremo, quoniam partim ob decem dies de mense octobris anni MDLXXXII (qui correctionis annus recte dici debet) exemptos, partim ob ternos etiam dies quolibet quadringentorum annorum spatio minime intercalandos, interrumpatur necesse est cyclus litterarum dominicalium XXVIII annorum ad hanc usque diem usitatus in Ecclesia Romana, volumus in eius locum substitui eumdem cyclum XXVIII annorum, ab eodem Lilio, tum ad dictam intercalandi bissexti in centesimis annis rationem, tum ad quamcumque anni solaris magnitudinem, accommodatum; ex quo littera dominicalis beneficio cycli solaris, aeque facile ac prius, ut in proprio canone explicatur, reperiri possit in perpetuum.
12. Nos igitur, ut quod proprium Pontificis Maximi esse solet exequamur, kalendarium immensa Dei erga Ecclesiam suam benignitate iam correctum atque absolutum hoc nostro decreto probamus, et Romae una cum martyrologio imprimi, impressumque divulgari iussimus.
13. Ut vero utrumque ubique terrarum incorruptum ac mendis et erroribus purgatum servetur, omnibus in nostro et S. R. E. dominio mediate vel immediate subiecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum; aliis vero, in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae ac aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra licentia kalendarium aut martyrologium, simul vel separatim, imprimere vel proponere, aut recipere ullo modo audeant vel praesumant, prohibemus.



0 comentários:
Postar um comentário